Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 44

Diligite.Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis irae facit filios Dei; unde sequitur:Ut sitis fiili.Adoptio filiorum sola charitate acquiritur.Benefacite.Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiae bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quae non dicuntur voto optantium, sed spiritu praevidentium.Orate.AUG.Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos poeniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam.Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno foedere nobis socientur.
(* Traductions européennes)